

Esdrae Liber Primus*
Caput 6: Versus 14
Juxta prophetiam.Praedixerant enim, quia si aedificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent.[BEDA ubi supra.]Nemo quod Aggaeus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde:Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri[Psal. 133.].Et Artaxerxe.Quaeritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in aedificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.